CATASPHAERUM Folium

CATASPHAERUM Folium
CATASPHAERUM Folium
Graece κατάσφαιρον, in l. 16. D. de Public. et Vectigal. Species pertinentes ad vectigal, puta cinnamomum, piper longum, piper album, folium catasphaerum, folium Barbaricum, costum, uti legi vult Salmasius: idem quod σφαιροειδὲς est, et intelligitur de Malabathri folio, quod Graeci in pilulas convolutum afferri ex India, scribunt. Auctor Peripli, de hoc folio, Ε᾿πιδιπλώςαντες τὰ φύλλα καὶ σφαιροειδῇ ποιοῦντες, Duplicantes folia et globosa efficientes, etc. Unde σφαίρια μαλαβάθρου passim apud Graecos antiquiores; de quibus vide supra in voce Betre et infra ubi de Malabathro: Plura autem hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1072.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • FOLIATUM Unguentum — memoratum Plin. l. 13. c. 1. una cum spicato seu crocino, multo in usu Romanis olim fuit, unde et nomen Latinum Graeci retinuêre. Dioseorides, Φουλίατον εἶδος μύρου ἐςὶν, οὕτω παρὰ Ρ῾ωμάοις καλούμενον. χρῶνται δὲ τούτῳ παῤ αὐτοῖς αἱ πλουσίαι τῶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MALABATHRUM — apud Horat. l. 2. Carm. od. 7. Cum quo morantem saepe diem merô Fregi coronatus nitentes Malabathrô Syriô capillos: pro malabathrino unguento, quod alias Foliatums, a Malabathrô, seu Folio per excellentiam sic dicto, quod inter mirisica suavitate …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BETRE seu TEMBUL — folii aromatici species celebertima, apud Indos; Salmasio est Folium Romanorum et φύλλον μαλαβάθρου Graecorum, quamvis non pauci Folium Indicum (illud cum folio Betre confundentes) malabathrum Veter. esse censeant, eo quod Tomalabathra hodieque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”